sexta-feira, 23 de setembro de 2016

I
RUBRICÆ GENERALES

Caput I
NORMÆ GENERALES

1. Rubricæ quæ sequuntur ritum romanum respiciunt.
2. Nomine calendarii veniunt tum calendarium in usum Ecclesiæ universæ, tum calendaria particularia.
3. Rubricæ generales quæ sequuntur, valent tam pro Breviario quam pro Missali. Ipsis tamen exceptiones dantur per particulares rubricas, quæ aliquando in Breviario et in Missali ad normam harum rubricarum redactis occurrunt.

Caput II
DE DIE LITURGICO IN GENERE

4. Dies liturgicus est dies sanctificatus actionibus liturgicis, præsertim Sacrificio eucharistico et publica Ecclesiæ prece, id est Officio divino; et decurrit a media nocte ad mediam noctem.
5. Celebratio diei liturgici decurrit per se a Matutino ad Completorium. Sunt tamen dies solemniores, quorum Officium inchoatur a I Vesperis, die præcedenti. Habetur denique celebratio liturgica non plena seu sola commemoratio in Officio et Missa diei liturgici currentis.
6. Singulis diebus fit aut de dominica, aut de feria, aut de vigilia, aut de festo, aut de octava, iuxta calendarium et præcedentiam dierum liturgicorum.
7. Præcedentia inter singulos dies liturgicos unice per peculiarem tabellam (n. 91) determinatur.
8. Dies liturgici sunt primæ, secundæ, tertiæ aut quartæ classis.

Caput III
DE DOMINICIS

9. Nomine dominicæ intellegitur dies Domini initio cuiusque hebdomadæ occurrentis.
10. Dominicæ sunt I aut II classis.
11. Dominicæ I classis sunt:
a) I-IV Adventus;
b) I-IV Quadragesimæ;
c) I-II Passionis;
d) dominica Resurrectionis seu Paschatis;
e) dominica in albis;
f) dominica Pentecostes.
Dominicæ Paschatis et Pentecostes sunt pariter festa I classis cum octava.
12. Omnes aliæ dominicæ sunt II classis.
13. Officium dominicæ incipit a I Vesperis, sabbato præcedenti, et explicit post Completorium dominicæ.
14. Dominica celebratur suo die, iuxta rubricas. Officium et Missa dominicæ impeditæ nec anticipantur nec resumuntur.
15. Dominica I classis, in occurrentia, festis quibuslibet præfertur. Festum tamen Immaculatæ Conceptionis B. Mariæ Virg. præfertur occurrenti dominicæ Adventus. Ad concurrentiam vero quod attinet, servetur norma, quæ nn. 104-105 traditur.
16. Dominica II classis, in occurrentia, festis II classis præfertur. Attamen:
a) festum Domini I aut II classis, in dominica II classis occurrens, locum tenet ipsius dominicæ cum omnibus iuribus et privilegiis: de dominica, proinde, nulla fit commemoratio;
b) dominica II classis præfertur Commemorationi omnium Fidelium defunctorum. Ad concurrentiam vero quod attinet, servetur norma, quæ nn. 104-105 traditur.
17. Dominica excludit, per se, assignationem perpetuam festorum. Excipiuntur:
a) festum Ss.mi Nominis Iesu, celebrandum dominica quæ occurrit a die 2 ad 5 ianuarii (secus die 2 ianuarii);
b) festum S. Familiæ Iesu, Mariæ, Ioseph, celebrandum dominica prima post Epiphaniam;
c) festum Ssm•æ Trinitatis, celebrandum dominica prima post Pentecosten;
d) festum D. N. Iesu Christi Regis, celebrandum dominica ultima mensis octobris;
e) festa Domini I classis quæ, in calendariis particularibus, dominicæ II classis nunc assignantur. Hæc festa locum tenent dominicæ occurrentis cum omnibus iuribus et privilegiis: de dominica, proinde, nulla fit commemoratio.
18. Dominicæ post Epiphaniam quæ, superveniente Septuagesima, impediuntur, transferuntur post dominicam XXIII post Pentecosten, hoc ordine:
a) si dominicæ post Pentecosten fuerint 25, dominica XXIV erit quæ inscribitur dominica VI post Epiphaniam;
b) si dominicæ post Pentecosten fuerint 26, dominica XXIV erit quæ inscribitur V post Epiphaniam; et XXV, quæ inscribitur VI;
c) si dominicæ post Pentecosten fuerint 27, dominica XXIV erit quæ inscribitur IV post Epiphaniam; XXV, quæ inscribitur V; et XXVI, quæ inscribitur VI.
d) si dominicæ post Pentecosten fuerint 28, dominica XXIV erit quæ inscribitur III post Epiphaniam; XXV, quæ inscribitur IV; XXVI, quæ inscribitur V; et XXVII quæ inscribitur VI.
Ultimo tamen loco semper ponitur ea quæ in ordine est XXIV post Pentecosten, omissis, si opus sit, ceteris, quæ aliquando locum habere non possunt.
19. Dominica prima mensis ea intellegitur, quæ prima occurrit in mense, scilicet a die primo ad septimum mensis; dominica autem ultima, quæ diem primum mensis sequentis proxime præcedit.
Item ad computandam primam dominicam mensium augusti, septembris, octobris et novembris, ratione lectionum Scripturæ occurrentis, ea dicitur prima dominica mensis, quæ cadit a die primo ad septimum mensis.
20. Dominica I Adventus ea est, quæ cadit die 30 novembris vel est ipsi proximior.

Caput IV
DE FERIIS

21. Nomine feriæ intelleguntur singuli dies hebdomadæ, præter dominicam.
22. Feriæ sunt primæ, secundæ, tertiæ aut quartæ classis.
23. Feriæ I classis sunt:
a) feria IV cinerum;
b) omnes feriæ Hebdomadæ sanctæ. Hæ feriæ festis quibuslibet præferunt, et nullam admittunt commemorationem, nisi unam privilegiatam.
24. Feriæ II classis sunt:
a) feriæ Adventus a die 17 ad diem 23 decembris;
b) feriæ Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimæ et mensis septembris. Hæ feriæ præferunt festis particularibus II classis; si vero impediuntur, commemorari debent.
25. Feriæ III classis sunt:
a) feriæ Quadragesimæ et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, superius non nominatæ, quæ præferuntur festis III classis;
b) feriæ Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, superius non nominatæ, quæ cedunt festis III classis. Hæ feriæ, si impediuntur, commemorari debent.
26. Omnes feriæ, numeris 23-25 non nominatæ, sunt feriæ IV classis; quæ nunquam commemorantur.
27. Officium feriæ incipit a Matutino et explicit per se post Completorium; Officium vero sabbati, excepto Officio sabbati sancti, explicit post Nonam.

Caput V
DE VIGILIIS

28. Nomine vigiliæ intellegitur dies liturgicus, qui aliquod festum præcedit, et rationem habet præparationis ad illud. Vigilia Paschatis vero, cum non sit dies liturgicus, modo sibi proprio, seu pervigilio, celebratur.
29. Vigiliæ sunt primæ, secundæ aut tertiæ classis.
30. Vigiliæ I classis sunt:
a) vigilia Nativitatis Domini quæ, in occurrentia, locum tenet dominicæ IV Adventus, de qua, proinde, nulla fit commemoratio;
b) vigilia Pentecostes.
Hæ vigiliæ festis quibuslibet præferunt, et nullam admittunt commemorationem.
31. Vigiliæ II classis sunt:
a) vigilia Ascensionis Domini;
b) vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg.;
c) vigilia Nativitatis S. Ioannis Baptistæ;
d) vigilia Ss. Petri et Pauli Apostolorum.
Hæ vigiliæ præferuntur diebus liturgicis III et IV classis; et, si impediuntur, commemorantur, iuxta rubricas.
32. Vigilia III classis est vigilia S. Laurentii. Hæc vigilia præfertur diebus liturgicis IV classis; et, si impeditur, commemoratur, iuxta rubricas.
33. Vigilia II aut III classis penitus omittitur, si occurrat in dominica quavis, aut in festo I classis, vel si festum cui præmittitur in alium diem transferri aut ad commemorationem reduci contingat.
34. Officium vigiliæ incipit a Matutino et explicit quando initium habet Officium festi subsequentis.

Caput VI
DE FESTIS ET CALENDARIO

A – De natura et proprietate festorum
35. Nomine festi intellegitur dies liturgicus in quo cultus publicus Ecclesiæ peculiari modo ad mysteria Domini recolenda, vel ad B. Mariam Virg., aut Angelos, aut Sanctos vel Beatos venerandos dirigitur.
36. Festa sunt primæ, secundæ aut tertiæ classis.
37. Ratio celebrationis festorum hæc est:
a) festa I classis inter dies solemniores adnumerantur, quorum Officium incipit a I Vesperis, die præcedenti;
b) festa II et III classis Officium habent quod per se decurrit a Matutino ad Completorium ipsius diei;
c) festa vero Domini II classis I Vesperas acquirunt, quoties, in occurrentia, locum tenent dominicæ II classis.
38. Festa sunt universalia aut particularia; particularia autem sunt propria aut indulta.
39. Festa universalia ea sunt quæ a Sancta Sede in calendario Ecclesiæ universæ inscribuntur. Hæc festa ab omnibus, qui ritum romanum sequuntur, celebrari debent iuxta rubricas.
40. Festa particularia ea sunt quæ ex iure aut ex indulto Sanctæ Sedis in calendariis particularibus inscribuntur. Hæc festa ab omnibus, qui illo calendario tenentur, celebrari debent, iuxta rubricas, et nonnisi ex speciali Sanctæ Sedis indulto e calendario expungi vel gradu mutari possunt.
41. Festa particularia, ipso iure in calendario inscribenda, sunt festa propria:
a) cuiusque nationis et regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis (n. 42);
b) cuiusque diœcesis seu territorii ecclesiastici cui præficitur «Ordinarius loci» (n. 43);
c) cuiusque loci seu oppidi vel civitatis (n. 44);
d) cuiusque ecclesiæ aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiæ (n. 45);
e) cuiusque Ordinis seu Congregationis (n. 46).
42. Festa propria cuiusque nationis et regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis sunt:
a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);
b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).
43. Festa propria cuiusque diœcesis seu territorii ecclesiastici cui præficitur «Ordinarius loci» sunt:
a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);
b) anniversarium Dedicationis ecclesiæ cathedralis (I classis);
c) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis);
d) festa Sanctorum et Beatorum, qui in Martyrologio vel eius Appendice rite sunt inscripti, qui ad diœcesim peculiares habent relationes, ut sunt origines, commorationis longioris, obitus (II vel III classis, aut commemoratio).
44. Festa propria cuiusque loci seu oppidi vel civitatis sunt:
a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);
b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).
45. Festa propria cuiusque ecclesiæ aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiæ, sunt:
a) anniversarium Dedicationis, si sint consecrata (I classis);
b) festum Tituli, si sint consecrata aut saltem solemniter benedicta (I classis);
c) festum Sancti, in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (II classis);
d) festum Beati, item in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (III classis).
46. Festa propria cuiusque Ordinis seu Congregationis sunt:
a) festum Tituli (I classis);
b) festum Fundatoris canonizati (I classis) vel beatificati (II classis);
c) festum Patroni principalis rite constituti totius Ordinis seu Congragationis, in universo Ordine vel Congregatione; aut Patroni principalis item rite constituti cuiusque provinciæ religiosæ, in singulis provinciis (I classis);
d) festum Patroni secundarii, ut supra (II classis);
e) festa Sanctorum et Beatorum, qui illius Ordinis vel Congregationis sodales fuerunt (II vel III classis, vel commemoratio).
47. Festa particularia indulta sunt festa quæ, ex indulto Sanctæ Sedis, in calendariis particularibus inscribuntur.

B – De calendario et festis in eo inscribendis
48. Calendarium est universale aut particulare seu proprium.
49. Calendarium universale est calendarium in usum Ecclesiæ universæ, quod Breviario ac Missali romano præficitur.
50. Calendarium particulare seu proprium est diœcesanum aut religiosum; et conficitur inserendo calendario universali festa particularia.
Huiusmodi autem calendarium particulare perpetuum conficiendum est respective ab Ordinario loci aut a supremo religionis Moderatore de consilio sui Capituli vel Consilii generalis, et approbari debet a S. Rituum Congregatione.
51. Calendarium diœcesanum habet quælibet diœcesis et quodlibet aliud territorium ecclesiasticum cui præficitur «Ordinarius loci».
52. In calendario diœcesano, præter festa universalia, inscribi debent:
a) festa propria (n. 42) et indulta universæ nationi et regioni seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis;
b) festa propria (n. 43) et indulta universæ diœcesi.
53. Super huiusmodi calendario diœcesano conficitur:
a) calendarium cuiusque loci, addendo festa propria (n. 44) et indulta;
b) calendarium cuiusque ecclesiæ aut oratorii, item addendo festa loci propria (n. 44) et indulta, atque festa ipsi ecclesiæ propria (n. 45) et indulta;
c) calendarium Congregationum religiosarum seu Institutorum iuris pontificii, quæ ad recitationem divini Officii non obligantur; et Congregationum iuris diœcesani, addendo festa loci propria (n. 44) et indulta; necnon et alia ipsis propria (nn. 45 et 46) et indulta.
54. Calendarium religiosum habent:
a) Ordines regulares, et Moniales ac Sorores eiusdem Ordinis, necnon Tertiarii eidem aggregati in communi viventes et vota simplicia emittentes;
b) Congregationes religiosæ seu Instituta utriusque sexus, iuris pontificii, et sub regimine unius præsidis generalis constituta, si ad recitationem divini Officii, ex quovis capite, tenentur.
55. In calendario religioso, præter festa universalia, inscribi debent festa propria (n. 46) et indulta ipsi Ordini seu Congregationi.

56. Super huiusmodi calendario religioso conficitur:
a) calendarium cuiusque provinciæ religiosæ, addendo festa propria (n. 46) et indulta;
b) calendarium cuiusque ecclesiæ aut oratorii, item addendo festa propria (n. 45) et indulta, necnon et alia de quibus numero sequenti: quod calendarium vocatur etiam domus religiosæ.
57. In singulis diœcesibus et locis, Religiosi, ii etiam qui alium ritum ac romanum sequuntur, celebrare tenentur, una cum clero diœcesano:
a) festum Patroni principalis nationis, regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, diœcesis, loci seu oppidi vel civitatis (I classis);
b) anniversarium Dedicationis ecclesiæ cathedralis (I classis);
c) alia festa actu feriata, si quæ sint, eodem gradu quo in calendario diœcesano inscribuntur.
58. Religiosi, in celebrandis festis Sanctorum Ordinis seu Congregationis, quoad diem et Officium magis proprium, clero diœcesano se conformare tenentur, sicubi iidem Sancti tamquam Patroni principales (n. 57 a) recoluntur.
Item, si festa Sanctorum aut Beatorum alicuius Ordinis seu Congregationis gradu superiore aut Officio magis proprio a clero alicuius diœcesis vel loci celebrantur, ibidem etiam a Religiosis eiusdem Ordinis seu Congregationis eodem gradu superiore aut Officio magis proprio celebrari possunt, dummodo eadem festa in utroque calendario, eodem die inscripta sint.

C – De festorum die próprio
59. Festa in calendaria iam inducta eo die celebrentur, quo nunc in calendariis inscripta inveniuntur.
60. Pro novis festis universalibus, hæc serventur:
a) festa Sanctorum ordinarie diei natalicio assignentur, diei nempe quo Sanctus æternæ vitæ natus est; hoc die ex qualibet causa impedito, eadem festa assignentur diei a S. Sede determinando, qui proinde habebitur tamquam dies quasinatalicius;
b) pro ceteris festis, dies a S. Sede assignabitur.
61. Pro novis festis particularibus inducendis, hæc serventur:
a) festa propria Sanctorum vel Beatorum, ordinarie, diei natalicio assignentur, nisi sit impeditus aut aliter a S. Sede dispositum sit. Festa tamen alicuius loci vel ecclesiæ propria, quæ etiam in calendario universali vel diœcesano vel religioso gradu quidem inferiore inscribuntur, eodem die celebranda sunt ac in calendario universali vel diœcesano vel religioso;

b) si dies natalicius ignoretur, festa assignentur, cum approbatione S. Sedis, diei qui, in calendario perpetuo diœcesano vel religioso, sit IV classis;
c) si vero dies natalicius perpetuo impediatur pro universa diœcesi vel Religione vel ecclesia propria, festa in tali calendario particulari, si sint I vel II classis, assignentur proximiori diei sequenti qui non sit I vel II classis; si sint III classis, assignentur proximiori diei, qui ab aliis festis et Officiis paris aut superioris gradus liber exsistat;
d) festa particularia indulta inscribantur in calendario die a S. Sede in concessione assignato.
62. Sancti vel Beati qui in calendario, ex quavis ratione, unico festo inscribuntur, semper simul celebrantur prout in Breviario habetur, quoties eodem gradu sunt colendi, etsi unus aut aliqui eorum sint magis proprii. Proinde:
a) si unus aut aliqui ex his Sanctis festo I classis essent colendi, fit Officium de his tantum, omissis sociis;
b) si unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis essent magis proprii et gradu superiore essent colendi, fit integrum Officium de magis propriis, cum commemoratione sociorum.

Caput VII
DE OCTAVIS

A – De octavis in genere
63. Octava est celebratio summorum festorum per octo dies continuos protracta.
64. Celebrantur tantum octavæ Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes, exclusis omnibus aliis, sive in calendario universali sive in calendariis particularibus.
65. Octavæ sunt I aut II classis.

B – De octavis I classis
66. Octavæ I classis sunt octavæ Paschatis et Pentecostes. Dies infra has octavas sunt I classis.

C – De octava II classis
67. Octava II classis est octava Nativitatis Domini. Dies infra octavam sunt II classis; dies autem octavus est I classis.
68. Octava Nativitatis Domini modo peculiari ordinatur, scilicet:
a) die 26 decembris, fit festum S. Stephani Protomart. (II classis);
b) die 27 decembris, fit festum S. Ioannis Ap. et Evang. (II classis);
c) die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium Mart. (II classis);
d) die 29 decembris, fit commemoratio S. Thomæ Episcopi et Mart.;
e) die 31 decembris, fit commemoratio S. Silvestri I Papæ et Conf.;
f) ex festis particularibus ea tantum admittuntur quæ sunt I classis et in honorem Sanctorum qui in calendario universali his diebus inscribuntur, etsi tantum ad modum commemorationis; cetera transferuntur post octavam.
69. De dominica infra octavam Nativitatis Domini, quæ scilicet a die 26 ad 31 decembris occurrit, semper fit Officium cum commemoratione festi forte occurrentis, iuxta rubricas, nisi dominica incidat in festum I classis: quo in casu, fit de festo cum commemoratione dominicæ.
70. Normæ peculiares pro ordinandis Officio et Missa infra octavam Nativitatis Domini inveniuntur in rubricis Breviarii et Missalis.

Caput VIII
DE ANNI TEMPORIBUS

A – De tempore Adventus
71. Tempus sacri Adventus decurrit a I Vesperis dominicæ I Adventus usque ad Nonam inclusive vigiliæ Nativitatis Domini.

B – De tempore natalicio
72. Tempus natalicium decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad diem 13 ianuarii inclusive. Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit:
a) tempus Nativitatis, quod decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad Nonam inclusive diei 5 ianuarii;
b) tempus Epiphaniæ, quod decurrit a I Vesperis Epiphaniæ Domini usque ad diem 13 ianuarii inclusive.

C – De tempore Septuagesimæ
73. Tempus Septuagesimæ decurrit a I Vesperis dominicæ in Septuagesima usque post Completorium feriæ III hebdomadæ Quinquagesimæ.

D – De tempore quadragesimali
74. Tempus quadragesimale decurrit a Matutino feriæ IV cinerum usque ad Missam Vigiliæ paschalis exclusive. Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit:
a) tempus Quadragesimæ, quod decurrit a Matutino feriæ IV cinerum usque ad Nonam inclusive sabbati ante dominicam I Passionis;
b) tempus Passionis, quod decurrit a I Vesperis dominicæ I Passionis usque ad Missam Vigiliæ paschalis exclusive.
75. Hebdomada a dominica II Passionis seu in palmis usque ad Sabbatum sanctum inclusive dicitur Hebdomada sancta; tres autem ultimi dies eiusdem hebdomadæ Tridui sacri designantur.

E – De tempore paschali
76. Tempus paschale decurrit ab initio Missæ Vigiliæ paschalis usque ad Nonam inclusive sabbati in octava Pentecostes. Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit:
a) tempus Paschatis, quod decurrit ab initio Missæ Vigiliæ paschalis usque ad Nonam inclusive vigiliæ Ascensionis Domini;
b) tempus Ascensionis, quod decurrit a I Vesperis Ascensionis Domini usque ad Nonam inclusive vigiliæ Pentecostes;
c) octavam Pentecostes, quæ decurrit a Missa vigiliæ Pentecostes usque ad Nonam inclusive sabbati sequentis.

F – De tempore «per annum»
77. Tempus «per annum» decurrit a die 14 ianuarii usque ad Nonam sabbati ante dominicam in Septuagesima, et a I Vesperis festi Ss.mæ Trinitatis, id est dominicæ I post Pentecosten, usque ad Nonam inclusive sabbati ante dominicam I Adventus.

Caput IX
DE SANCTA MARIA IN SABBATO

78. In sabbatis, in quibus occurrit Officium de feria IV classis, fit de sancta Maria in sabbato.
79. Officium sanctæ Mariæ in sabbato incipit a Matutino et explicit post Nonam.

Caput X
DE LITANIIS MAIORIBUS ET MINORIBUS

A – De Litaniis maioribus
80. Litaniæ maiores assignatæ sunt diei 25 aprilis; si vero eo die occurrit dominica Paschatis vel feria II post Pascha, transferuntur in sequentem feriam III.
81. De Litaniis maioribus nihil fit in Officio, sed tantum in Missa. Earum autem commemoratio non est habenda commemoratio «de Tempore».
82. Iuxta ecclesiarum et locorum condiciones et consuetudines, cuius rei iudex est Ordinarius loci, hoc die fit processio, in qua dicuntur Litaniæ Sanctorum (quæ tamen non duplicantur) cum suis precibus.
83. Si autem processio fieri nequit, locorum Ordinarii instituant peculiares supplicationes, in quibus dicantur Litaniæ Sanctorum et aliæ preces in processione fieri solitæ.
84. Omnes qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus, de quibus numero præcedenti, non intersunt, tenentur dicere, hoc die, Litanias Sanctorum cum suis precibus, lingua latina.
85. Si Litaniæ Sanctorum cum suis precibus, iuxta locorum consuetudinem, in processione vel aliis peculiaribus supplicationibus, lingua vernacula, una cum fidelibus dicuntur, ii qui ad recitationem divini Officii obligantur, et his supplicationibus rite intersunt, non tenentur has preces lingua latina iterare.
86. Missa de Rogationibus regulariter dicenda est expleta processione, iuxta ea quæ in nn. 346-347 statuuntur. Convenit autem ut Missa de Rogationibus dicatur etiam post perculiares supplicationes, quæ locum tenent processionis, etsi horis vespertinis peragantur.

B – De Litaniis minoribus seu de Rogationibus
87. Litaniæ minores seu Rogationes, per se, assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionem Domini.
Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis opportunos iuxta regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitate.
88. De Litaniis minoribus nihil fit in Officio, sed tantum in Missa quæ connectitur cum processione aut aliis peculiaribus supplicationibus.
89. Ad processionem aut alias peculiares supplicationes et Missam aut commemorationem quod attinet, serventur quæ supra de Litaniis maioribus statuta sunt (nn. 81-83 et 86).
90. Litaniæ Sanctorum cum suis precibus, his diebus, dicuntur tantum in processione aut aliis supplicationibus (cfr. n. 85). Proinde, qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus non intersunt, non tenentur dicere, his diebus, Litanias Sanctorum cum suis precibus.

Caput XI
DE PRÆCEDENTIA DIERUM LITURGICORUM

91. Præcedentia dierum liturgicorum, sublatis quibuslibet aliis titulis vel normis, unice regitur ex sequenti
TABELLA DIERUM LITURGICORUM
secundum ordinem præcedentiæ disposita
Dies liturgici I classis
1. Festum Nativitatis Domini, dominica Resurrectionis et dominica Pentecostes (I classis cum octava).
2. Triduum sacrum.
3. Festa Epiphaniæ et Ascensionis Domini, Ss. mæ Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis.
4. Festa Immaculatæ Conceptionis et Assumptionis B. Mariæ Virg.
5. Vigilia et dies octavus Nativitatis Domini.
6. Dominicæ Adventus, Quadragesimæ et Passionis, et dominica in albis.
7. Feriæ I classis superius non nominatæ, nempre: IV cinerum et II, III et IV Hebdomadæ sanctæ.
8. Commemoratio omnium Fidelium defunctorum, quæ tamen locum cedit dominicæ occurrenti.
9. Vigilia Pentecostes.
10. Dies infra octavas Paschatis et Pentecostes.
11. Festa I classis Ecclesiæ universæ superius non nominata.
12. Festa I classis propria, nempe:
1) Festum Patroni principalis rite constituti: a) nationis, b) regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, c) diœcesis.
2) Anniversarium Dedicationis ecclesiæ cathedralis.
3) Festum Patroni principalis rite constituti loci seu oppidi vel civitatis.
4) Festum et anniversarium Dedicationis ecclesiæ propriæ, aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiæ.
5) Titulus ecclesiæ propriæ.
6) Festum Tituli Ordinis seu Congregationis.

7) Festum Fundatoris canonizati Ordinis seu Congregationis.
8) Festum Patronis principali rite constituti Ordinis seu Congregationis, et provinciæ religiosæ.
13. Festa indulta I classis, primum mobilia, deinde fixa.

Dies liturgici II classis
14. Festa Domini II classis, primum mobilia, deinde fixa.
15. Dominicæ II classis.
16. Festa II classis Ecclesiæ universæ, quæ non sunt Domini.
17. Dies infra octavam Nativitatis Domini.
18. Feriæ II classis, nempe: Adventus a die 17 ad diem 23 decembris inclusive, et feriæ Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimæ et mensis septembris.
19. Festa propria II classis, nempe:
1) Festum Patroni secundarii rite constituti: a) nationis, b) regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, c) diœcesis, d) loci seu oppidi vel civitatis.
2) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 43 d.
3) Festa Sanctorum alicui ecclesiæ propria (n. 45 c).
4) Festum Fundatoris beatificati Ordinis seu Congregationis (n. 46 b).
5) Festum Patroni secundarii rite constituti Ordinis seu Congregationis et provinciæ religiosæ (n. 46 d).
6) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 46 e.
20. Festa indulta II classis, primum mobilia, deinde fixa.
21. Vigiliæ II classis.

Dies liturgici III classis
22. Feriæ Quadragesimæ et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, exceptis feriis Quatuor Temporum.
23. Festa III classis, in calendariis particularibus inscripta, et quidem primum festa propria, nempe:
1) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 43 d.
2) Festa Beatorum alicui ecclesiæ propria (n. 45 d).
3) Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 46 e; deinde festa indulta, primum mobilia, deinde fixa.
24. Festa III classis, in calendario Ecclesiæ universæ inscripta, primum mobilia, deinde fixa.
25. Feriæ Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, exceptis feriis Quatuor Temporum.
26. Vigilia III classis.

Dies liturgici IV classis
27. Officium sanctæ Mariæ in sabbato.
28. Feriæ IV classis.

Caput XII
DE DIERUM LITURGICORUM OCCURRENTIA

92. Occurrentia dicitur occursus duorum vel plurium Officiorum uno eodemque die.
Occurrentia autem dicitur accidentalis quando dies liturgicus mobilis et dies liturgicus fixus certis solummodo annorum intervallis simul occurrunt; perpetua vero quando duo dies liturgici quotannis simul occurrunt.
93. Effectus occurrentiæ est, ut Officium diei liturgici gradus inferioris Officio gradus superioris cedat: quod fieri potest per minus nobilis omissionem, aut commemorationem, aut translationem, aut repositionem prout numeris sequentibus indicatur.
94. Commemoratio die fixo statuta non transfertur vel reponitur cum festo transferendo vel reponendo, sed fit suo die vel omittitur, iuxta rubricas.

Caput XIII
DE DIERUM LITURGICORUM OCCURRENTIA ACCIDENTALI EORUMQUE TRANSLATIONE

95. Ius translationis in alium diem ob occurrentiam accidentalem cum die liturgico, qui in tabella præcedentiæ superiorem obtinet locum, competit solummodo festis I classis. Alia festa, ab Officio gradus superioris accidentaliter impedita, aut commemorantur aut, eo anno, penitus omittuntur, iuxta rubricas.
Si vero duo festa eiusdem Divinæ Personæ aut duo festa eiusdem Sancti vel Beati simul occurrunt, fit de festo, quod in tabella præcedentiæ superiorem obtinet locum et aliud omittitur.
96. Festum I classis impeditum a die qui in tabella præcedentiæ superiorem obtinet locum, transfertur in proximum sequentem diem qui non sit I vel II classis. Attamen:
a) festum Annuntiationis B. Mariæ Virg., quando est transferendum post Pascha, transfertur, tamquam in sedem propriam, in feriam II post dominicam in albis;
b) Commemoratio omnium Fidelium defunctorum, quando occurrit cum dominica, transfertur, tamquam in sedem propriam, in feriam II sequentem.
97. Si eodem die plura festa I classis simul occurrant, ipso die celebratur festum, quod in tabella præcedentiæ superiorem obtinet locum; et alia transferuntur secundum ordinem quo in eadem tabella præcedentiæ inscripta sunt.
98. Item, si plura festa I classis transferri contingat, quæ diebus subsequentibus occurrunt, servetur ordo quo in tabella præcedentiæ inscribuntur; in paritate autem Officium prius impeditum præcedit.
99. Festa translata sunt eiusdem gradus ac in sede propria.

Caput XIV
DE DIERUM LITURGICORUM OCCURRENTIA PERPETUA EORUMQUE REPOSITIONE

100. Ius repositionis in alium diem, ob occurrentiam perpetuam cum die liturgico, qui in tabella præcedentiæ superiorem obtinet locum, competit omnibus festis I et II classis, necnon festis particularibus III classis extra Adventum et Quadragesimam occurrentibus, quæ in tota diœcesi vel in toto Ordine seu Congregatione vel in propria ecclesia impediuntur.
Festa autem III classis Ecclesiæ universæ, in aliquo calendario particulare, et festa III classis diœceseos vel Ordinis seu Congregationis, in aliquibus tantum ecclesiis perpetuo impedita, perpetuo aut commemorantur aut penitus omittuntur, iuxta rubricas.
101. Festa reponenda, si sint I vel II classis, assignentur proximiori diei sequenti qui non sit I vel II classis; si sint III classis, assignentur proximiori diei sequenti, qui ab aliis Officiis paris aut superioris gradus liber exsistat.
102. Dies in quem festa perpetuo impedita reposita sunt, habetur tamquam dies proprius, in quo festum repositum celebratur sub eodem gradu ac in sede propria.

Caput XV
DE CONCURRENTIA DIERUM LITURGICORUM

103. Concurrentia dicitur concursus Vesperarum diei liturgici currentis cum I Vesperis diei liturgici subsequentis.
104. In concurrentia præferuntur Vesperæ diei liturgici classis superioris, et alteræ commemorantur vel non, iuxta rubricas.
105. Quando vero dies liturgici, quorum Vesperæ concurrunt, sunt eiusdem classis, dicuntur integræ secundæ Vesperæ de Officio currenti et fit commemoratio sequentis, iuxta rubricas.

Caput XVI
DE COMMEMORATIONIBUS

106. Quæ hic de commemorationibus statuuntur, valent tam pro Missa quam pro Officio, sive in occurrentia sive in concurrentia.
107. Commemorationes sunt aut privilegiatæ aut ordinariæ.
108. Commemorationes privilegiatæ fiunt in Laudibus et in Vesperis necnon in omnibus Missis; commemorationes vero ordinariæ fiunt tantum in Laudibus, in Missis conventualibus et in omnibus Missis lectis.
109. Commemorationes privilegiatæ sunt commemorationes:
a) de dominica;
b) de die liturgico I classis;
c) de diebus infra octavam Nativitatis Domini;
d) de feriis Quatuor Temporum mensis septembris;
e) de feriis Adventus, Quadragesimæ et Passionis;
f) de Litaniis maioribus, in Missa.
Omnes aliæ commemorationes sunt commemorationes ordinariæ.
110. In Officio et Missa S. Petri semper fit commemoratio S. Pauli, et vicissim. Hæc commemoratio dicitur inseparabilis; et duæ orationes adeo in unam coalescere censentur ut, in numero orationum computando, pro unica habeantur. Proinde:
a) in Officio S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, ad Laudes et Vesperas, sub unica conclusione, orationi diei, absque antiphona et versu;
b) in Missa S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, sub unica conclusione, orationi diei;
c) quoties vero oratio unius Apostoli addenda est ad modum commemorationis, huic orationi additur altera immediate, ante omnes alias commemorationes.
111. Ratio admittendi commemorationes hæc est:
a) in diebus liturgicis I classis et in Missis in cantu non conventualibus, nulla admittitur commemoratio, præter unam privilegiatam;
b) in dominicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet de festo II classis, quæ tamen omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit;
c) in aliis diebus liturgicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet aut una privilegiata aut una ordinaria;
d) in diebus liturgicis III et IV classis, duæ tantum admittuntur commemorationes.
112. Ad commemorationes et orationes quod attinet, hæc insuper serventur:
a) Officium, Missa aut commemoratio de aliquo festo vel mysterio unius Divinæ Personæ excludit commemorationem aut orationem de alio festo vel mysterio eiusdem Divinæ personæ;
b) Officium, Missa aut commemoratio de dominica excludit commemorationem aut orationem de festo vel mysterio Domini, et vicissim;
c) Officium, Missa aut commemoratio de Tempore excludit aliam commemorationem de Tempore;
d) item, Officium, Missa aut commemoratio de B. Maria Virg. aut de aliquo Sancto vel Beato excludit aliam commemorationem aut orationem in qua eiusdem B. Mariæ Virg., vel Sancti aut Beati intercessio imploretur: quod tamen non valet de oratione dominicæ vel feriæ, in qua fit invocatio eiusdem Sancti.
113. Commemoratio de Tempore fit primo loco. In admittendis et ordinandis aliis commemorationibus, servetur ordo tabellæ præcedentiæ.
114. Quælibet commemoratio, quæ numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur.

Caput XVII
DE CONCLUSIONE ORATIONUM

115. Conclusio orationum tam in Missa quam in Officio hæc est:
a) si oratio dirigitur ad Patrem, concluditur: Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia s cula s culorum. Amen;
b) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in eius principio fit mentio Filii, concluditur: Per eúndem Dóminum nostrum, etc. ut supra;
c) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii, concluditur: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia s cula seculórum. Amen;
d) si oratio dirigitur ad Filium, concluditur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia s cula s culorum. Amen;
e) si in oratione facta est mentio Spiritus Sancti, in conclusione dicitur: ...in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, etc.
116. Servandæ sunt etiam aliæ peculiares conclusiones in libris liturgicis quandoque notatæ.

Caput XVIII
DE COLORIBUS PARAMENTORUM

A – De coloribus paramentorum in genere
117. Paramenta altaris, celebrantis et ministrorum debent esse coloris convenientis Officio et Missæ diei aut alteri Missæ celebrandæ, secundum usum Romanæ Ecclesiæ, quæ quinque coloribus uti consuevit: albo, rubro, viridi, violaceo et nigro. Indulta tamen et consuetudines legitimæ circa usum aliorum colorum in suo robore manent. Sicubi vero in regionibus Missionum, ex probata et originali traditione gentis indigenæ, significatio unius vel alterius coloris liturgici Ecclesiæ Romanæ cum significatione quæ illis populis congenita est non congruit, Conferentiæ episcopali eiusdem regionis, vel maioris territorii, si ita magis conveniat, facultas datur, ut in locum coloris inepti alium colorem magis aptum substituant; hoc tamen non fiat inconsulta S. Rituum Congregatione.
118. Ad colorem paramentorum in Missis votivis lectis IV classis quod attinet, ea quæ n. 323 traduntur, recolantur.

B – De colore albo
119. Colore albo utendum est in Officio et Missa de Tempore:
a) a festo Nativitatis Domini usque ad expletum tempus Epiphaniæ;
b) a Missa Vigiliæ paschalis usque ad Missam vigiliæ Pentecostes exclusive.
120. Adhibetur color albus in Officio et Missa de festis:
a) Domini, exceptis festis de mysteriis et instrumentis Passionis;
b) B. Mariæ Virg., etiam in benedictione et processione candelarum die 2 februarii;
c) Ss. Angelorum;
d) Omnium Sanctorum (1 novembris);
e) Sanctorum non Martyrum;
f) S. Ioannis Ap. et Ev. (27 decembris); Cathedræ S. Petri (22 februarii); Conversionis S. Pauli (25 ianuarii); Nativitatis S. Ioannis Baptistæ (24 iunii).
121. Colorem album requirunt Missæ votivæ:
a) quæ respondent festis, de quibus numero præcedenti;
b) de D. N. Iesu Christo, summo atque æterno Sacerdote;
c) de coronatione Summi Pontificis, et de anniversariis Summi Pontificis et Episcopi diœcesani;
d) «Pro Sponsis».
122. Demum adhibetur color albus, feria V Hebdomadæ sanctæ, in Missa Chrismatis et in Missa in Cena Domini; necnon, a diacono, pro cantu præconii paschalis et, a celebrante, ad renovationem promissionum baptismatis in Vigilia paschali.

C – De colore rubro
123. Rubro colore utendum est in Officio et Missa de Tempore a Missa vigiliæ Pentecostes usque ad Nonam sabbati sequentis.
124. Item adhibetur color ruber in Officio et Missa de festis:
a) mysteriorum et instrumentorum Passionis Domini;
b) Sanctorum Apostolorum et Evangelistarum, in eorum die natalicio, excepto festo S. Ioannis (27 decembris);
c) Commemorationis S. Pauli Apostoli (30 iunii);
d) Commemorationis omnium Ss. Summorum Pontificum;
e) Sanctorum Martyrum, quorum colitur aut martyrium, aut inventio, aut translatio;
f) Sanctarum Reliquiarum.
125. Colorem rubrum requirunt Missæ votivæ:
a) de Passione Domini;
b) de Spiritu Sancto;
c) de Mysteriis et Sanctis, de quibus numero præcedenti;
d) pro eligendo Summo Pontifice.
126. Demum adhibetur color ruber, dominica II Passionis seu in palmis, ad benedictionem et processionem ramorum.

D – De colore viridi
127. Color viridis adhibetur in Officio et Missa de Tempore:
a) a die 14 ianuarii usque ad sabbatum ante Septuagesimam;
b) a feria II post dominicam I post Pentecosten, usque ad sabbatum ante Adventum. Excipiuntur feriæ Quatuor Temporum mensis septembris et vigiliæ II et III classis, extra tempus paschale.

E – De colore violaceo
128. Color violaceus adhibetur in Officio et Missa de Tempore:
a) a dominica I Adventus usque ad vigiliam Nativitatis Domini inclusive;
b) a dominica in Septuagesima usque ad Vigiliam paschalem, exceptis: benedictione et processione ramorum in dominica II Passionis; Missa sive Chrismatis sive in Cena Domini feria V Hebdomadæ sanctæ; Actione liturgica feria VI in Passione et Morte Domini usque ad Communionem exclusive; necnon cantu præconii paschalis, pro diacono, et renovatione promissionum baptismatis, pro celebrante, in Vigilia paschali;
c) in feriis Quatuor Temporum mensis septembris;
d) in vigiliis II et III classis, extra tempus paschale.
129. Missæ votivæ, quæ colorem violaceum requirunt, sunt:
a) Pro Fidei propagatione;
b) Pro Ecclesiæ defensione;
c) Pro unitate Ecclesiæ;
d) Tempore belli;
e) Pro pace;
f) Pro vitanda mortalitate;
g) Pro remissionem peccatorum;
h) Pro peregrinantibus et iter agentibus;
i) Pro infirmis;
l) Ad postulandam gratiam bene moriendi;
m) Pro quacumque necessitate.
130. Adhibetur color violaceus etiam:
a) ad processionem et Missam in Litaniis maioribus et minoribus;
b) ad benedictionem cinerum;
c) ad Communionem in Actione liturgica feriæ VI in Passione et Morte Domini;
d) in Missis de Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, quæ celebrantur tempore expositionis Ss.mi Sacramenti pro oratione Quadraginta Horarum.
131. Paramenta coloris rosacei adhiberi possunt, dominica III Adventus et dominica IV Quadragesimæ, sed in Officio et Missa diei dominici tantum.

F – De colore nigro
132. Nigro colore utendum est:
a) in Actione liturgica feriæ VI in Passione et Morte Domini, usque ad Communionem exclusive;
b) in Officiis ac Missis defunctorum, excepto casu de quo supra, n. 130 d.

Caput XIX
DE USU ET QUALITATE PARAMENTORUM

133. In Missa, sacerdos celebrans semper utitur planeta seu casula.
134. Episcopus, et alii qui usu Pontificalium gaudent, si solemniter celebrant, planetam induunt super dalmaticam et tunicellam. Item, planetam super dalmaticam et tunicellam induit Episcopus, etiam in Missa lecta:
a) in consecratione Episcopi;
b) in collatione sacrorum Ordinum;
c) in benedictione Abbatis;
d) in benedictione Abbatissæ;
e) in benedictione et consecratione Virginum;
f) in consecratione ecclesiæ et altaris. Attamen Episcopus aliique de quibus supra, ex rationabili causa, a sumenda tunicella et dalmatica subter planetam abstinere possunt.
135. Pluviale adhibetur:
a) in Officio Laudum et Vesperarum, quando solemniter dicitur;
b) in benedictionibus quæ fiunt ad altare;
c) in processionibus;
d) in absolutione super cadaver aut super tumulum;
e) in Missa pontificali, a presbytero assistente;
f) ad «orationes solemnes» in Actione liturgica feriæ VI in Passione et Morte Domini;
g) in Vigilia paschalis.
136. Cum celebrans utitur pluviali, nunquam adhibet manipulum; et si pluviale haberi non potest, in benedictionibus quæ fiunt ad altare, sacerdos stat in alba cum stola, sine planeta et manipulo.
137. Dalmatica et tunicella utuntur diaconus, respective subdiaconus, quando sacerdoti ministrant:
a) in Missa;
b) in benedictionibus ad altare;
c) in processionibus. Attamen cum sacerdos celebrans stat sine pluviali, etiam ministri stant sine dalmatica et tunicella. Planetæ plicatæ et stola latior amplius non adhibentur.


Nenhum comentário:

Postar um comentário