sexta-feira, 23 de setembro de 2016

II
RUBRICAE GENERALES BREVIARII ROMANI

Caput I
NORMAE GENERALES

138. Horae canonicae Breviarii romani sunt: Matutinum, Laudes, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vesperae et Completorium. Ex his Matutinum, Laudes et Vesperae dicuntur Horae maiores; Prima, Tertia, Sexta, Nona et Completorium Horae minores appellantur. Completorium vero a rubricis plerumque separatim consideratur.
139. Obligatio dicendi divinum Officium comprehendit omnes Horas canonicas cursus quotidiani.
140. Officium divinum absolvitur aut in choro, aut in communi, aut a solo. Dicitur autem in choro, si absolvitur a communitate per leges ecclesiasticas choro obligata; in communi vero, si idem fit a communitate, quae choro non est adstricta.
141. Normae quae sequuntur valent tam pro absolutione divini Officii in choro vel in communi (etsi fiat a duabus vel tribus personis tantum) quam pro absolutione a solo, nisi aliter expresse caveatur.      

Caput II
DE TEMPORE DICENDI HORAS CANONICAS

142. Horae canonicae Officii divini ordinantur, ex earum constitutione, ad sanctificationem diversarum horarum diei naturalis. Praestat, proinde, sive ad diem revera sanctificandum sive ad ipsas Horas cum fructu spiritualis recitandas, ut in earum absolutione, tempus servetur quod proxime accedat ad tempus verum uniuscuiusque Horae canonicae.
143. Attamen ad satisfaciendum obligationi divini Officii recitandi, sufficit ut omnes Horae canonicae intra spatium vigintiquatuor horarum diei dicantur.
144. Matutinum, ex iusta causa, horis pomeridianis diei praecedentis anticipare licet, non tamen ante horam quartamdecimam.
145. Laudes, cum sint precatio matutina, in choro et in communi primo mane dicuntur: quod convenienter servatur etiam in recitatione a solo facta.
146. Vesperae, etiam tempore Quadragesimae et Passionis, in choro et in communi, horis pomeridianis dicuntur: quod convenienter servatur etiam in recitatione a solo facta.
147. Completorium, ab omnibus qui ad recitationem divini Officii obligantur, praesertim autem in familiis religiosis, valde opportune dicitur tamquam ultima precatio in fine diei, etiam si, ob iustam causam, Matutinum diei sequentis iam anticipatum fuerit. Hoc in casu, ‘Pater noster’, alias dicendum post versum ‘Adiutorium nostrum’, omittitur et eius loco, in choro et in communi, fit examen conscientiae per rationabile tempus protractum; deinde dicuntur ‘Confiteor’ et reliqua, more solito; quod convenienter servatur etiam in recitatione a solo facta.       

Caput III
DE CALENDARIO ADHIBENDO IN RECITATIONE DIVINI OFFICII

148. Officium divinum absolvendum est iuxta calendarium proprium vel, eo deficiente, iuxta calendarium Ecclesiae universae, prout numeris sequentibus indicatur.
149. Beneficiarii sequi tenentur calendarium suae ecclesiae (n. 53 b). 150. Clerici dioecesani sequi debent calendarium ecclesiae vel oratorii cui stabiliter sunt addicti (n. 53 b); vel, si nulli ecclesiae vel oratorio sint stabiliter addicti, aut si extra suam dioecesim diutius versentur, calendarium suae dioecesis, additis festis loci in quo domicilium habeant (n. 44), aut calendarium loci in quo commorantur.
151. Religiosi utriusque sexus choro adstricti servant calendarium suae domus (n. 56 b); aut, quando choro intersunt in alia domo sui Ordinis, calendarium illius domus in qua actu versantur.
152. Religiosi calendarium proprium habentes, sed choro non adstricti, servant calendarium suae domus (n. 56 b); aut, si in alia domo suae Congregationis seu Instituti Officium in communi recitant, calendarium illius domus in qua actu versantur.
153. Religiosi qui calendarium proprium non habent, servant calendarium suae ecclesiae (n. 53 b), additis tamen festis propriis et indultis.
154. In seminariis et collegiis clericorum dioecesanis, Religiosis commissis, pro absolutione divini Officii in communi, sive a clericis sive a Religiosis qui una cum clericis Officium in communi dicunt, adhibendum est calendarium loci (n. 53 a), additis festis ecclesiae seminarii vel collegii (n. 45), data insuper facultate adiungendi festa Tituli necnon sancti Fundatoris Religiosorum quibus regimen seminarii commissum est.
155. In seminariis et collegiis clericorum interdioecesanis, regionalibus, nationalibus et internationalibus, pro absolutione Officii divini in communi, adhibendum est calendarium Ecclesiae universae, additis festis Patroni principalis nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, oppidi vel civitatis, anniversario Dedicationis ecclesiae cathedralis dioecesis et aliis festis actu feriatis, si quae sint, necnon festis ecclesiae seminarii vel collegii (n. 45).
Si autem huiusmodi seminariorum regimen Religiosis commissum sit, calendarium Ecclesiae universae adhibendum est etiam a Religiosis qui una cum clericis Officium in communi absolvunt, data tamen facultate addendi festa Tituli Ordinis seu Congregationis necnon sancti Fundatoris Religiosorum quibus regimen seminarii commissum est.
156. In collegiis et domibus interprovincialibus, nationalibus et internationalibus Religiosorum, pro absolutione divini Officii in choro vel in communi, adhibendum est calendarium proprium Ordinis seu Congregationis universae (n. 55), additis tantum festis propriae ecclesiae (n. 45) necnon festis de quibus n. 57.
157. Quivis tamen clericus dioecesanus, aut quivis religiosus utriusque sexus, Officio divino quolibet titulo adstrictus, qui Officio participat in choro vel in communi iuxta aliud calendarium aut alium ritum quam suum, hoc modo suo muneri, quoad hanc partem Officii, satisfacit. Item cum quis Vesperis votivis alicuius solemnitatis externae participat, suo muneri, quoad hanc partem Officii, satisfacit, dummodo praedictae Vesperae integrae et servatis rubricis celebratae fuerint.   

Caput IV
DE ORDINANDO DIVINO OFFICIO

A – De ordinando divino Officio in genere
158. De extensione divini Officii pro singulis diebus liturgicis, supra dictum est, numeris scilicet 13, 27, 34, 37.
159. De qualitate divini Officii recitandi, et de ratione sumendi singulas Horarum partes, iuxta dierum liturgicorum diversitatem, infra nn. 165 – 177 dicetur.
160. Ratio dicendi singulas Horas habetur in Ordinario divini Officii.
161. Matutinum cum tribus Nocturnis, scilicet novem psalmorum cum novem lectionibus habent:
a) festa I et II classis;
b) feriae Tridui sacri;
c) dies octavus Nativitatis Domini;
d) Commemoratio omnium Fidelium defunctorum.
162. Matutinum cum unico Nocturno novem psalmorum et trium lectionum habent:
a) dominicae omnes, praeter dominicas Paschatis et Pentecostes;
b) omnes feriae, exceptis feriis Tridui sacri;
c) omnes vigiliae;
d) festa III classis;
e) dies infra octavam Nativitatis Domini;
f) Officium sanctae Mariae in sabbato.
163. Matutinum cum unico Nocturno trium psalmorum et trium lectionum habent dominicae Paschatis et Pentecostes et dies infra earum octavas.
164. Festa quae non habent I Vesperas et, ob quamlibet causam, iuxta rubricas eas acquirunt, omnia sumunt e II Vesperis, iis tantum exceptis, quae forte pro I Vesperis propria ponuntur.      

B – De Officio dominicali
165. Officium dominicale competit diebus dominicis, in quibus non occurrat festum quod ipsi dominicae praeferatur. Habent tamen peculiarem ordinationem Officii:
a) dominicae Paschatis et Pentecostes;
b) dominica infra octavam Nativitatis Domini.
166. Officium dominicale ordinatur hoc modo:
a) Ad I Vesperas: omnia ut in Ordinario et Psalterio, sabbato praecedenti, iis exceptis quae propria assignantur.
b) Completorium subsequens: de sabbato.
c) Ad Matutinum: invitatorium et hymnus ut in Ordinario vel Psalterio; antiphonae, psalmi et versus unici Nocturni, ut in Psalterio dominicae; absolutio Exaudi, benedictiones Ille nos, Divinum auxilium, Per evangelica dicta; lectiones prima et secunda, cum suis responsoriis, de Scriptura occurrenti (n. 220 a); lectio tertia de homilia in Evangelium diei (n. 220 b); hymnus ‘Te Deum’, qui omittitur in dominicis Adventus, et a dominica in Septuagesima usque ad dominicam II Passionis; quo in casu, dicitur tertium responsorium.
d) Ad Laudes: antiphonae, nisi propriae assignentur, de Psalterio; psalmi e Psalterio dominicae, e I vel II schemate, iuxta diversitatem temporum (n. 197); capitulum, hymnus et versus, ut in Ordinario vel Psalterio aut Proprio de Tempore; reliqua ut in Proprio de Tempore.
e) Ad Primam: antiphona, nisi propria habeatur, et psalmi e Psalterio de dominica; capitulum et reliqua ut in Ordinario; lectio brevis de Tempore.
f) Ad Tertiam, Sextam et Nonam: omnia ut in Ordinario et Psalterio, iis exceptis quae propria assignantur.
g) Ad II Vesperas: omnia ut in Ordinario et Psalterio, iis exceptis quae propria assignantur.
h) Completorium: de dominica.     

C – De Officio festivo
167. Officium festivum competit festis I classis; et ordinatur hoc modo:
a) Ad I Vesperas: omnia e Proprio vel Communi.
b) Completorium subsequens: de dominica.
c) Ad Matutinum: omnia e Proprio vel Communi; et dicitur hymnus Te Deum.
d) Ad Laudes: omnia e Proprio vel Communi, cum psalmis de dominica, primo loco.
e) Ad Primam: antiphona prima e Laudibus; psalmi 53, 1181 et 1182; capitulum et reliqua, ut in Ordinario; lectio brevis de Tempore.
f) Ad Tertiam, Sextam et Nonam: antiphonae secunda, tertia et quinta e Laudibus, per ordinem; psalmi de dominica; reliqua e Proprio vel Communi.
g) Ad II Vesperas: omnia e Proprio vel Communi.
h) Completorium: de dominica.     

D – De Officio semifestivo
168. Officium semifestivum competit festis II classis; et ordinatur hoc modo:
a) Ad Matutinum, Laudes et Vesperas: omnia ut in Officio festivo;
b) Ad Primam: antiphona et psalmi e Psalterio, de currenti hebdomadae die; capitulum et reliqua, ut in Ordinario; lectio brevis de Tempore.
c) Ad Tertiam, Sextam et Nonam: antiphonae et psalmi e Psalterio de currenti hebdomadae die; reliqua de festo, ut in Proprio vel Communi.
d) Completorium: de dominica.     

E – De Officio ordinario
169. Officium ordinarium competit festis III classis necnon Officio sanctae Mariae in sabbato; et ordinatur hoc modo:
a) Ad Matutinum: invitatorium et hymnus e Proprio vel Communi; antiphonae, psalmi et versus unici Nocturni e Psalterio de currenti hebdomadae die, nisi propria aut de Communi assignentur (n. 177); lectiones prima et secunda, cum suis responsoriis, de Scriptura, ut n. 221 a indicatur; Lectio tertia de festo (n. 221 b); et dicitur hymnus Te Deum.
b) Ad Laudes et ad Vesperas: antiphonae et psalmi ut in Psalterio de currenti hebdomadae die, nisi propria aut de Communi assignentur (n. 177); reliqua ut in Proprio vel Communi.
c) Ad Primam: antiphona et psalmi e Psalterio de currenti hebdomadae die; capitulum et reliqua, ut in Ordinario; lectio brevis de Tempore
d) Ad Tertiam, Sextam et Nonam: antiphonae et psalmi ut in Psalterio de currenti hebdomadae die; reliqua de festo, ut in Proprio vel Communi.
e) Completorium: de currenti hebdomadae die.       

F – De Officio feriali
170. Officium feriale competit omnibus feriis et vigiliis, exceptis:
a) Triduo sacro;
b) vigilia Nativitatis Domini.
171. Officium feriale ordinatur hoc modo:
a) Ad Matutinum: invitatorium et hymnus e Psalterio vel Ordinario, iuxta diversitatem temporum; antiphonae, psalmi et versus unici Nocturni e Psalterio, de currenti hebdomadae die; in feriis, tres lectiones de Scriptura occurrenti vel de homilia in Evangelium diei cum suis responsoriis; in vigiliis, tres lectiones propriae de homilia cum responsoriis de feria currenti. Hymnus Te Deum dicitur tantum in feriis temporis natalicii et paschalis; aliis temporibus dicitur tertium responsorium.
b) Ad Laudes et ad Vesperas: omnia ut in Psalterio, de currenti hebdomadae die, et in Ordinario, iuxta diversitatem temporum, iis exceptis quae propria assignantur. In feriis, sumitur oratio propria si habeatur, secus de dominica praecedenti, nisi alia assignetur; in vigiliis autem dicitur oratio propria.
c) Ad Primam: antiphona, nisi propria assignetur, et psalmi e Psalterio, de currenti hebdomadae die; capitulum et reliqua, ut in Ordinario; lectio brevis de Tempore.
d) Ad Tertiam, Sextam et Nonam: antiphona, nisi propria assignetur, et psalmi e Psalterio de currenti hebdomadae die; capitulum et reliqua, ut in Ordinario, iuxta diversitatem temporum; oratio ut ad Laudes.
e) Completorium: de currenti hebdomadae die.       

G – De quibusdam peculiaritatibus in ordinando Officio divino
172. In dominicis Paschatis et Pentecostes, et diebus infra earum octavas, ad Horas minores, dicuntur psalmi de dominica, ad Primam tamen ut in festis, scilicet psalmi 53, 1181 et 1182.
173. In Triduo sacro, in vigilia Nativitatis Domini, et in Officiis defunctorum, Officium ordinatur iuxta speciales rubricas quae, suis locis, in Breviario inveniuntur.
174. In festis Domini II classis, quae in dominicis Septuagesimae, Sexagesimae aut Quinquagesimae occurrant, ad Horas minores sumuntur antiphonae e Laudibus, ut in Officio festivo, retentis tamen, ad Primam, psalmis de dominica, scilicet psalmis 117, 1181 et 1182 .
175. Diebus infra octavam Nativitatis Domini, liberis a festis Sanctorum, Officium ordinatur hoc modo:
a) Matutinum habet novem psalmos cum tribus lectionibus. Invitatorium, hymnus, antiphonae et psalmi dicuntur ut in festo Nativitatis; versus, ut in tertio Nocturno festi; tres vero lectiones de Scriptura occurrenti cum suis responsoriis, ut singulis diebus indicatur.
b) Ad Laudes: omnia ut in festo Nativitatis Domini.
c) Ad Horas minores dicuntur antiphonae et psalmi de die currenti, ut in Psalterio; reliqua ut in festo Nativitatis.
d) Ad Vesperas, excepto die 31 decembris, antiphonae et psalmi sumuntur e II Vesperis diei Nativitatis; a capitulo autem fit de octava, ut in festo, nisi faciendum sit de sequenti dominica aut de sequenti festo I classis.
e) Completorium: de dominica.
176. In dominica infra octavam Nativitatis Domini, Officium ordinatur eodem modo ac aliis diebus infra octavam (n. 175), retentis iis quae propria habentur. Ad lectiones vero Matutini quod attinet, haec serventur:
a) si dominica die 26, 27 aut 28 decembris occurrit, lectiones prima et secunda, cum suis responsoriis, sumuntur e primo Nocturno diei Nativitatis, modo in n. 221 indicato; tertia vero de homilia in Evangelium diei (n. 220 b);
b) si aliis diebus occurrit, lectiones prima et secunda dicuntur de Scriptura occurrenti, et tertia de homilia in Evengelium diei, ut in Officio dominicali (n. 220).
177. In festis III classis, tam universalibus quam particularibus, quae ad certas Horas habent aut antiphonas proprias et psalmos de Communi, aut antiphonas proprias et psalmos specialiter assignatos, serventur rubricae particulares quae, in Breviario, suis locis occurrunt.

Caput V
DE DIVERSIS OFFICII PARTIBUS

A – De initio et fine Horarum
178. Horae canonicae sive in choro, sive in communi, sive a solo, inchoantur absolute hoc modo:
a) Matutinum a versu ‘Domine, labia mea aperies’;
b) Laudes, Horae minores et Vesperae, a versu: ‘Deus, in adiutorium meum intende’;
c) Completorium a versu ‘Iube, domne (Domine), benedicere’.
179. Item Horae canonicae sive sive in choro, sive in communi, sive a solo, absolvuntur hoc modo:
a) Matutinum (si a Laudibus separetur), Laudes, Tertia, Sexta, Nona et Vesperae: versu ‘Fidelium animae’;
b) Prima, benedictione ‘Dominus nos benedicat’;
c) Completorium, benedictione ‘Benedicat et custodiat’.
180. In Officio Tridui sacri et defunctorum, Horae inchoantur et absolvuntur ut in Breviario notatur. Item, Matutinum festi Epiphaniae Domini modo proprio inchoatur.         

B - De conclusione Officii
181. Cursus cotidianus divini Officii concluditur, post Completorium, antiphona B. Mariae Virg. cum suo versu ac oratione, et cum versu ‘Divinum auxilium’, exceptis Officiis Tridui sacri et defunctorum.     

C - De invitatorio
182. Invitatorium cum psalmo 94, ‘Venite, exsultemus’, dicitur, modo in Ordinario descripto, in initio Matutini cuiusque Officii, exceptis Officiis Tridui sacri, et festi Epiphaniae Domini.
183. In fine invitatorii, tempore paschali, additur ‘Alleluia’, nisi iam habeatur.
184. Ratio sumendi invitatorium, iuxta diversitatem dierum liturgicorum, habetur supra, ubi agitur de ordinando Officio divino (nn. 165 – 177).  

D – De hymnis
185. Hymni dicuntur in qualibet Hora, loco Ordinario indicato. Omittuntur vero in Matutino Epiphaniae Domini, a Matutino feriae V in Cena Domini usque ad Nonam sabbati in albis, et in Officio defunctorum.
186. Ad Horas minores et ad Completorium semper dicuntur hymni in Ordinario pro iisdem Horis assignati, praeterquam in festo Pentecostes et infra octavam, ad Tertiam. 187. Hymni proprii, certis Horis assignati, nunquam ad aliam Horam transferuntur.
188. Quilibet hymnus semper dicitur sub conclusione quae ipsi in Breviario assignatur, exclusa quavis conclusionis mutatione ratione festi vel Temporis.
189. Officium commemoratum nunquam doxologiam propriam inducit in fine hymnorum Officii diei.        

E – De antiphonis
190. Antiphonae dicuntur ad omnes Horas ante et post psalmos et cantica, una vel plures iuxta diversitatem Officii et Horarum, ut suis locis indicatur. Omittuntur vero, ad Horas minores et ad Completorium: in Triduo sacro, in dominica et per octavam Paschatis, et in Officio defunctorum diei 2 novembris.
191. Antiphonae dicuntur semper integrae ante et post psalmos et cantica, ad omnes Horas, tam maiores quam minores. Asteriscus, qui post prima antiphonae verba notatur, indicat eousque intonationem esse producendam.
192. Antiphonae propriae certis Horis assignatae, si dici nequeunt, non transferuntur, sed omittuntur.
193. Antiphona ad ‘Magnificat’ in I Vesperis dominicae primae mensis augusti, septembris, octobris et novembris ea est, quae in Breviario ante dominicam primam cuiusque mensis invenitur, et respondet libro sacrae Scripturae in dominica legendo.
194. Ad Vesperas feriae VI, tempore paschali, pro antiphona ad ‘Magnificat’ resumitur antiphona ad Magnificat e II Vesperis dominicae praecedentis.
195. In fine antiphonarum, tempore paschali, additur ‘Alleluia’, nisi iam habeatur. A Septuagesima autem usque ad Sabbatum sanctum, Alleluia, si forte in antiphonis occurrat, omittitur.    

F – De psalmis et canticis
196. Psalmi, ad singulas Horas, sumuntur secundum normas de ordinando Officio iuxta diversitatem dierum liturgicorum (nn. 165 – 177).
197. Ad Matutinum feriae IV et, singulis hebdomadae diebus, ad Laudes, in Psalterio, duplex ponitur psalmorum schema. Alterum psalmorum schema adhibetur:
a) in dominicis temporis Septuagesimae, Quadragesimae et Passionis;
b) in omnibus feriis temporis Adventus, Septuagesimae, Quadragesimae et Passionis, Quatuor Temporum septembris, et in vigiliis II et III classis extra tempus paschale. Reliquis diebus, sumitur primum psalmorum schema.
198. Quando psalmus vel canticum incipit per eadem verba quibus constat antiphona, haec verba omittuntur, et psalmus vel canticum inchoatur ab eo verbo ante quod desinit antiphona, dummodo post antiphonam non sit addendum ‘Alleluia’.
199. Psalmus, qui in Hora cui specialiter assignatur dici nequit, non transfertur, sed omittitur.
200. Cantica ‘Benedictus’, ‘Magnificat’ et ‘Nunc dimittis’ dicuntur suo loco, ut in Ordinario indicatur.
201. In fine psalmorum et canticorum, excepto cantico ‘Benedicite’, dicitur ‘Gloria Patri’, quod omittitur per Triduum sacrum. In Officio defunctorum tamen, loco versus ‘Gloria Patri’ dicitur versus ‘Requiem aeternam’, ut suo loco notatur.
202. Asteriscus in versibus psalmorum et canticorum denotat pausam cantus vel recitationis in choro et in communi servandam.     

G – De symbolo athanasiano
203. Symbolum athanasianum dicitur solummodo in festo Ss.mae Trinitatis, ad Primam, expletis psalmis, ante antiphonae repetitionem.        

H – De versibus
204. Versus dicuntur ad Matutinum post repetitam antiphonam ultimi psalmi cuiusque Nocturni. Ad Laudes vero et ad Vesperas versus dicitur post hymnum; ad Horas minores et ad Completorium post responsorium breve.
205. In Triduo sacro, versus dicitur in singulis Nocturnis et Laudibus tantum; in festo et per octavam Paschatis in solo Nocturno; in Officio defunctorum ad singulos Nocturnos, Laudes et Vesperas, ut suis locis notatur.
206. Tempore paschali versibus additur ‘Alleluia’, nisi iam habeatur. Excipiuntur versus qui in Ordinario sine ‘Alleluia’ ponuntur.
207. Ratio sumendi versus, iuxta diversitatem Officiorum et Horarum, habetur supra, ubi agitur de ordinando divino Officio (nn. 165 – 177).  

I – De absolutionibus et benedictionibus ante lectiones
208. Absolutio et benedictiones dicuntur, ad Matutinum, ante lectiones cuiusque Nocturni, prout in Ordinario indicatur. Omittuntur in Officiis Tridui sacri et defunctorum.
209. In Matutino Officii sanctae Mariae in sabbato ponuntur absolutio et benedictiones propriae; item exstant benedictiones propriae in III Nocturno Matutini Nativitatis Domini.
210. Benedictiones propriae invariabiles habentur ante lectionem ante lectionem brevem ad Primam et ad Completorium.       

L – De lectionibus ad Matutinum

I. De lectionibus in genere
211. In fine cuiusque Nocturni dicuntur tres lectiones. Proinde Officia cum tribus Nocturnis habent novem lectiones; Officia vero cum uno Nocturno tres.
212. Nomine «Scripturae occurrentis» designantur lectiones sacrae Scripturae primo vel unico Nocturno assignatae et certo ordine per singulos dies in Proprio de Tempore dispositae.
213. Lectiones de Scriptura occurrenti, si die assignato dici nequeunt, omittuntur, etsi agatur de initiis librorum, excepto initio Epistolae I ad Corinthios, quod, cum die 13 ianuarii occurrit dominica I post Epiphaniam, sabbato praecedenti legitur.
214. Officia commemorata non habent lectionem in Officio diei.
215. Lectiones de Scriptura leguntur cum titulo libri sacri e quo sumuntur, nisi aliter expresse notetur; item lectiones de sermone vel tractatu vel documento pontificio, cum titulo et nomine auctoris; similiter praeponitur nomen auctoris lectionibus de homilia in Evangelium diei.
216. In fine cuiusque lectionis dicitur: ‘Tu autem, Domine, miserere nobis’, cui respondetur ‘Deo gratias’: quae conclusio omittitur in Officiis Tridui sacri et defunctorum.        

II. De lectionibus Officii trium Nocturnorum
217. Tres lectiones primi Nocturni sunt de Scriptura, et quidem:
a) in Officio festivo et semifestivo, aut propriae aut specialiter assignatae aut de Communi;
b) in Officiis Tridui sacri, propriae.
218. Tres lectiones secundi Nocturni sunt:
a) in Officio festivo et semifestivo, de vita Sancti, aut de sermone vel tractatu diei assignato, ut in Proprio vel in Communi; Si vero una vel duae tantum lectiones propriae aut assignatae habeantur, numerus ternarius completur lectionibus de Communi.
b) in Officiis Tridui sacri, de sermone diei assignato.
219. Tres lectiones tertii Nocturni sunt:
a) in Officio festivo et semifestivo, de homilia in Evangelium diei;
b) in Officiis Tridui sacri, de Epistolis B. Pauli Apostoli, ut in Proprio.        

III. De lectionibus Officii unius Nocturni
220. In Officio dominicali, ordo trium lectionum hic est:
a) Lectio prima et secunda dicuntur de Scriptura occurrenti, ut in Proprio. Prima autem lectio Sacrae Scripturae ea est, quae in Breviario nunc ut prima notatur; altera vero efficitur ex secunda et tertia in unam coniunctis, omisso responsorio intermedio.
b) Lectio tertia dicitur de homilia in Evangelium diei; et sumitur ea quae nunc in Breviario ponitur tamquam prima tertii Nocturni.
221. In Officio ordinario, ordo trium lectionum hic est:
a) Lectio prima et secunda dicuntur de Scriptura; et quidem ordinarie de Scriptura occurrenti, nisi propriae vel specialiter assignatae habeantur. Prima autem Lectio Sacrae Scripturae ea est, quae in Breviario ut prima notatur; altera vero efficitur ex secunda et tertia in unam coniunctis, omisso responsorio intermedio.
b) Lectio tertia dicitur de festo, scilicet propria, quae antea communiter vocabatur «contracta»; qua deficiente, dicuntur lectiones propriae (olim secundi Nocturni) simul coniunctae. Si vero festum careat lectionibus propriis, pro tertia lectione sumitur quarta de Commune.
222. In Officio feriali, ordo trium lectionum hic est:
a) si agitur de Officio vigiliae vel feriae cum homilia, tres lectiones dicuntur de homilia in Evangelium diei;
b) si agitur de Officio feriae sine homilia, leguntur tres lectiones de Scriptura occurrenti, prout in Breviario exhibentur.     

IV. De quibusdam peculiaritatibus circa lectiones
223. Lectiones Officii defunctorum modo proprio ordinantur, ut suis locis notatur.
224. Per octavas Paschatis et Pentecostes dicuntur tres lectiones de homilia in Evangelium diei.
225. Superveniente dominica in Septuagesima, lectiones dominicis et feriis post Epiphaniam assignatae, quae locum habere non possunt, eo anno penitus omittuntur. Idem valet de lectionibus dominicarum post Pentecosten, et de lectionibus feriarum, easdem dominicas sequentium, quae impediuntur superveniente prima dominica mensis augusti; necnon de lectionibus mensium augusti, septembris, octobris et novembris quae impediuntur superveniente prima dominica mensis sequentis, vel prima dominica Adventus.

M – De responsoriis post lectiones ad Matutinum

I. De responsoriis in genere
226. Post quamlibet lectionem dicitur responsorium, praeterquam post ultimam, quando dicendus est hymnus Te Deum.
227. Responsoria adeo cum lectionibus connectuntur, ut eadem ratione ac lectiones sumenda sint, nisi aliter expresse caveatur.
228. Responsoria quae suo die dici nequeunt, non transferuntur, sed omittuntur.
229. Tempore paschali, in fine cuiuslibet responsorii, ante versum, additur Alleluia, nisi iam habeatur; minime vero additur Alleluia post versum.
230. In fine ultimi responsorii cuiusque Nocturni, post repetitam ultimam partem responsorii, dicitur Gloria Patri, et deinde iterum resumitur eadem ultima pars responsorii, nisi suo loco aliter notetur. Attamen, in Officio temporis Passionis, in ultimo responsorio cuiusque Nocturni omittitur Gloria Patri, et eius loco resumitur integrum responsorium ab initio usque ad versum exclusive. In Officio defunctorum autem, loco Gloria Patri, in ultimo responsorio cuiusque Nocturni, dicitur Requiem aeternam.
231. Peculiaritates in dicendis responsoriis forte occurrentes, suis locis indicantur.         

II. De responsoriis in Officiis trium Nocturnorum
232. Responsoria trium Nocturnorum hac ratione ordinantur:
a) in Officio festivo et semifestivo, dicuntur propria aut de Communi;
b) in Officiis Tridui sacri, dicuntur propria.     

III. De responsoriis in Officiis unius Nocturni
233. In Officio dominicali, responsoria hoc modo ordinantur:
a) primum, est responsorium quod ponitur post primam lectionem;
b) secundum, est responsorium quod post tertiam lectionem olim inveniebatur. In fine huius responsorii omittitur Gloria Patri et repetitio ultimae partis responsorii, quando dicendum est tertium responsorium;
c) tertium, quando dicendum occurrit, est responsorium quod post tertiam lectionem de homilia exstabat.
234. In Officio ordinario cum lectionibus de Scriptura occurrenti, responsoria hoc modo ordinantur:
a) primum, est responsorium quod ponitur post primam lectionem;
b) secundum, est responsorium quod post tertiam lectionem invenitur.
235. In Officio ordinario cum lectionibus de Scriptura propriis vel specialiter assignatis, responsoria dicuntur propria aut de Communi, eodem ordine ac supra (n. 234).
236. In Officio feriali, sive fiat de feria sive de vigilia, dicuntur responsoria de feria currenti, prout habentur in Proprio de Tempore.  

N – De hymno Te Deum
237. Hymnus Te Deum dicitur ad Matutinum, post ultimam lectionem, loco noni vel tertii responsorii:
a) in dominica in albis, in dominica Pentecostes, et in Matutino dominicae Resurrectionis, quod recitatur ab iis qui Vigiliae paschali non interfuerunt;
b) in dominicis II classis, exceptis dominicis in Septuagesima, in Sexagesima et in Quinquagesima;
c) in omnibus festis;
d) per octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes;
e) in Officio feriali temporis natalicii et temporis paschalis;
f) in vigiliis Ascensionis et Pentecostes;
g) in Officio sanctae Mariae in sabbato.
238. Omittitur vero hymnus Te Deum:
a) in Officiis de Tempore a dominica I Adventus usque ad vigiliam Nativitatis Domini inclusive; et a dominica in Septuagesima usque ad Sabbatum sanctum inclusive;
b) in vigiliis II et III classis, excepta vigilia Ascensionis Domini;
c) in omnibus feriis per annum;
d) in Officio defunctorum.
239. Quando hymnus Te Deum omittitur, eius loco dicitur nonum vel tertium responsorium.   

O – De capitulis, et de lectione brevi ad Primam
240. Capitulum dicitur ad omnes Horas, Matutino excepto, expletis psalmis cum suis antiphonis; ad Completorium autem post hymnum. Omittitur a Laudibus feriae V in Cena Domini usque ad Nonam sabbati in albis et in Officio defunctorum.
241. Ad Primam semper dicitur capitulum Regi saeculorum; et ad Completorium Tu autem in nobis. Ad alias Horas sumitur ex Ordinario vel Psalterio, e Proprio vel Communi, iuxta Officiorum diversitatem (nn. 165 – 177).
242. Lectio brevis ad Primam dicitur semper de Tempore, prout in Ordinario.   

P – De responsoriis brevibus Horarum minorum
243. Responsoria brevia dicuntur ad Horas minores et ad Completorium post capitulum; omittuntur vero a feria V in Cena Domini usque ad Nonam sabbati in albis, et in Officio defunctorum.
244. Ad Primam, in responsorio Christe, Fili Dei vivi, versus Qui sedes mutatur iis in Officiis et anni temporibus pro quibus proprius assignatur; nunquam tamen dicitur versus proprius festi commemorati. Responsorium breve Completorii nunquam mutatur. Ad Tertiam, Sextam et Nonam responsoria brevia sumuntur ex eodem loco ac capitula.
245. Quomodo responsoria brevia dicenda sint, sive extra tempus paschale sive tempore paschali, sive in Officio feriali temporis Passionis, in Ordinario indicatur. Extra tempus paschale, quamvis in aliquibus festis addenda sint duo ‘Alleluia’ in fine responsorii brevis ante versum ad Tertiam, Sextam et Nonam, non ideo addenda sunt etiam ad Primam et ad Completorium.      

Q – De orationibus
246. Oratio dicitur in fine cuiuslibet Horae, loco in Ordinario notatur. Excipitur Matutinum, quando una cum Laudibus recitatur.
247. Orationi praemittitur, in recitatione in choro vel in communi, ‘Dominus vobiscum’, cui respondetur ‘Et cum spiritu tuo’. In recitatione a solo facta, et ab iis qui in ordine diaconatus non sunt constituti, dicitur, nisi iam praecedat, ‘Domine, exaudi orationem meam’, et respondetur ‘Et clamor meus ad te veniat’. Deinde dicitur ‘Oremus’, et subiungitur oratio. Et sic in recitatione a solo, loco ‘Dominus vobiscum’, semper dicitur ‘Domine, exaudi orationem meam’, ut supra.
248. Ad Primam et ad Completorium oratio nunquam mutatur, nisi in Officio Commemorationis omnium Fidelium defunctorum et, in Triduo sacro, ad Primam. Ad alias Horas, sumitur oratio quae ponitur ad Laudes; in feriis Quadragesimae et Passionis tamen, ad Vesperas, exstat oratio propria.
249. Oratio Officii diei semper dicitur sub sua conclusione, salvo praescripto n. 110 a. Orationes vero, quae ad commemorationes pertinent, concluduntur in ultima tantum; attamen Oremus dicitur ante quamlibet orationem.        

R – De commemorationibus
250. Commemorationes fiunt iuxta normas in rubricis generalibus, nn. 106–114, datas.
251. Commemorationes ponuntur post orationem Officii diei; et fiunt per antiphonam quae ponitur respective ad Benedictus vel ad ‘Magnificat’ in Officio commemorato, per versum qui eam praecedit et per orationem, salvo praescripto n. 110 c.
252. Ad faciendam commemorationem Officii dominicae, feriae et vigiliae Ascensionis, antiphona et versus sumuntur e Proprio de Tempore, Psalterio vel Ordinario, oratio autem e Proprio de Tempore; ad faciendam commemorationem vero octavae Nativitatis vel Officii Sanctorum, antiphona, versus et oratio sumuntur e Proprio vel Communi; ad faciendam demum commemorationem vigiliae II et III classis, antiphona et versus sumuntur e Psalterio, oratio autem e Proprio.
253. In faciendis commemorationibus, haec animadvertantur:
a) in eadem Hora nunquam bis repetatur eadem antiphona;
b) in eadem commemoratione antiphona et versus nunquam constent iisdem verbis.
254. Si in Laudibus una tantum facienda est commemoratio, et antiphona ac versus sumenda sunt ex eodem Communi unde sumpta sunt in Officio diei, pro commemoratione sumuntur antiphona ac versus e I Vesperis.
255. Si in Laudibus duae faciendae sunt commemorationes, et antiphona ac versus sumenda sunt ex eodem Communi:
a) pro prima commemoratione, sumuntur antiphona et versus e Laudibus;
b) pro altera, antiphona et versus e I Vesperis.
256. Si in Laudibus duae faciendae sunt commemorationes, et antiphona ac versus sumenda sunt ex eodem Communi unde sumpta sunt in Officio diei:
a) pro prima commemoratione, sumuntur antiphona et versus e I Vesperis;
b) pro altera, antiphona et versus e II Vesperis.
257. Ad ea quae nn. 253 – 256 habentur, animadvertatur:
a) si antiphona eadem sit in I et II Vesperis, pro altera commemoratione sumitur antiphona e Laudibus, vel demum prima antiphona tertii Nocturni;
b) textus antiphonae adhiberi potest, in eadem Hora, tamquam versus pro altera commemoratione, sumenda ex eodem Communi;
c) antiphona ‘Euge, serve bone’, quae ponitur ad Laudes de Communi Confessoris Pontificis, censetur identica cum simili antiphona, quae habetur ad Laudes de Communi Confessoris non Pontificis.
258. Item, si eadem sit oratio festi de quo fit Officium et eius de quo fit commemoratio, oratio pro commemoratione mutatur in alteram de eodem vel simili Communi.
259. Antiphonae et versus propria, si in una Hora pro commemoratione adhiberi nequeunt, non transferuntur, sed omittuntur.       

S – De precibus
260. Preces dicuntur tantum in Officiis de Tempore, et quidem:
a) in Laudibus et Vesperis feriae IV et VI temporis Adventus, Quadragesimae et Passionis;
b) in Laudibus et Vesperis feriae IV et VI Quatuor Temporum mensis septembris;
c) in Laudibus sabbatorum Quatuor Temporum, excepto sabbato infra octavam Pentecostes.      

Caput VI
DE RATIONE SIGNO CRUCIS SE MUNIENDI, STANDI, GENUFLECTENDI ET SEDENDI IN RECITATIONE DIVINI OFFICII

261. Quae hic dicuntur de signo crucis et de corporis situ in recitatione divini Officii, valent pro recitatione in choro vel in communi; convenit vero ut hi qui a solo divinum Officium recitant, iis quae de signo crucis dicuntur se conforment.
262. Normae peculiares quae ad hebdomadarium et cantores spectant, in caeremoniarum libris inveniuntur; proinde hic ea tantum indicantur quae «chorales» in genere respiciunt.
263. Omnes signant se signo crucis a fronte ad pectus et ab humero sinistro ad dexterum:
a) in principio omnium Horarum, cum dicitur ‘Deus, in adiutorium’;
b) ad versum ‘Adiutorium nostrum’;
c) ad absolutionem ‘Indulgentiam’ post ‘Confiteor’ in Completorio;
d) in principio canticorum ‘Benedictus’, ‘Magnificat’ et ‘Nunc dimittis’;
e) ad benedictionem in fine Primae et Completorii;
f) ad versum ‘Divinum auxilium’, in fine divini Officii.
264. Signo crucis os sibi signant in principio Matutini, ad verba ‘Domine, labia mea aperies’.
265. Signo crucis pectus sibi signant ad verba ‘Converte nos’ in Completorio.
266. Omnes stant:
a) in principio cuiusque Horae, donec primus versus primi psalmi inchoatus sit;
b) dum dicuntur hymni, et cantica evangelica;
c) ad Matutinum etiam ad invitatorium cum suo psalmo et ab expleta ultima antiphona cuiusque Nocturni usque ad primam benedictionem ante lectiones inclusive; et dum legitur textus Evangelii ante homiliam;
d) ad Laudes et Vesperas etiam ab expleta antiphona post ultimum psalmum usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad preces aut ad orationem, iuxta rubricas;
e) ad Primam, ab expleta antiphona usque ad finem, praeterquam ad lecionem Martyrologii, nisi genuflectendum sit ad orationes;
f) ad Tertiam, Sextam et Nonam, ab expleta antiphona usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad orationem;
g) ad Completorium, ab expleta antiphona post psalmos usque ad finem, nisi genuflectendum sit ad orationem;
h) ad intonationem antiphonarum in Matutino, Laudibus et Vesperis cantatis, iuxta consuetudinem;
i) ad antiphonam finalem B. Mariae Virg., post Completorium, sabbato et dominica, etiam si non fit Officium de dominica, et toto tempore paschali.
267. Omnes genua flectunt:
a) ad verba ‘Venite, adoremus et procidamus’, etc. in psalmo ‘Venite, exsultemus’ in initio Matutini;
b) ad versum ‘Te ergo quaesumus’ in hymno Te Deum;
c) ad preces, quando dicendae sunt;
d) in Officio feriali Adventus, Quadragesimae et Passionis necnon Quatuor Temporum mensis septembris, et de vigiliis II et III classis, excepta vigilia Ascensionis, in omnibus Horis ad orationem et commemorationes forsan sequentes; hebdomadarius autem stat;
e) ad antiphonam finalem B. Mariae Virg. post Completorium, praeterquam sabbato et dominica et toto tempore paschali; hebdomadarius autem stat dum dicit orationem;
f) in quibusdam aliis peculiaribus adiunctis, quae suis locis notantur.
268. Omnes sedent:
a) in omni Hora, incepto primo versu primi psalmi, donec antiphona ultimi psalmi repetita est;
b) ad lectiones cum suis responsoriis ad Matutinum, praeterquam dum legitur textus Evangelii ante homiliam;
c) dum legitur Martyrologium, ad Primam, nisi aliter statuatur.        



Nenhum comentário:

Postar um comentário