sexta-feira, 23 de setembro de 2016

Sacra Rituum Congregatio
DECRETUM GENERALE
quo novus rubricarum Breviarii ac Missalis Romani codex promulgatur

Novum rubricarum Breviarii ac Missalis romani codicem, quem Ssmus Dominus Noster Joannes Papa XXIII, per Litteras Apostolicas Rubricarum instructum, die 25 iulii huius anni motu proprio datas, approbavit et huic S. Congregationi promulgandum mandavit, S. Rituum Congregatio, per hoc Decretum generale, et promulgat et promulgatum esse declarat, in novas Breviarii et Missalis romani editiones inserendum, et ab omnibus ad quos spectat, inde a die 1 januarii proximi anni 1961, servandum.
Ut autem libri liturgici qui in usu habentur adhuc adhiberi possint, rubricarum codici adduntur «Variationes» Breviariis et Missalibus necnon Martyrologio aptandis.
Ex ædibus S. Rituum Congregationis, die 26 iulii anni 1960.

Caietanus Card. CICOGNANI,
Ep. Tusculanus,
Præfectus

L. S. Henricus Dante,
 a secretis.


Nenhum comentário:

Postar um comentário